

Epistola ad Hebraeos*
Caput 8: Versus 2
Sanctorum minister.Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam aeternam ministrat. Vel, in coelis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam.Minister tabernaculi veri.Id est veritatis, quam tabernaculum vetus praefigurabat; scilicet justitiam in praesenti Ecclesia, gloriam in futura.Quod,verum tabernaculum,fixit Deus,ut in aeternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile;et non homo:hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.